utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02440263

Charter Number: 02440263
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Charter
Date: 1195 - 1201
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Savaricus dei gratia Bathon et Glast episcopus salutem in domino Quoniam pro certo cognovimus predecessores nostros a multis retro temporibus in augmentum honoris dignitatis et reddituum suorum et omnium sibi succedentium concessisse burgensibus nostris de Wellis iure perpetuo libertates et omnes liberas consuetudines burgensium et burgorum plenariis libertatibus gaudentium nos eorum vestigiis inherentes considerantes etiam et diligenter attendentes honestam et plurimum laudabilem eorum fuisse intentionem quam circa statum burgi illius meliorandum et in libertatem maiorem provehendum habuisse dinoscuntur libertates omnes et liberas consuetudines burgensium et burgorum que plenarias habent libertates burgo de Wellis et burgensibus universis et singulis infra terminos subscriptos mansionem habentibus plene et integre concessimus in perpetuum statuentes etiam et iure perpetuo concedentes ut totum territorium subscriptum liberum sit burgum et plenariis ut diximus gaudeat libertatibus A parte quidem australi aqua decurrente a molendino et ab angulo virgulti nostri per quoddam vetus fossatum usque pratum de Hela a prato illo per quendam rivulum usque ad pontem de Kiward a ponte illo sicut aqua de Wellis defluit usque pontem qui est in ingressu ville prope capellam beati Thome martiris a parte occidentali cruce olim sita in via qua itur ad Axebrugg a parte septemtrionali cruce olim sita qua itur Bristoldum a parte orientali via que protenditur a lapidicina usque ad montem versus Tidesput per pomerium nostrum Volumus etiam et presenti decreto sanccimus ut quilibet intra easdem metas mesagium aliquid inpresentiarum possidens vel in posterum possessurus liberam habeat licentiam commorandi et cum catallis suis recedendi necnon et revertendi Liceat quoque cuilibet burgensium domos suas impignorare vendere sive etiam donare secundum propriam dispositionis sue voluntatem plenamque habeant facultatem eas in quemcumque eis placuerit transferendi preterquam domibus religiosis quod facere non poterunt sine licentia nostra vel successorum nostrorum retento nobis redditu annuo duodecim denariorum de singulis mesagiis Concedimus itaque ut si lis aliqua forte dampnosa infra ambitum mesagii alicuius eorum emerserit liberam habeant potestatem ut ad invicem concordes fiant in curia sua iusticia nostra inde nullam exigente consuetudinem vel emendationem donec burgenses in iusticia defecerint nisi mortale vulnus vel dampnum perpetuum corpori inflictum fuerit salva in omnibus iusticia et dignitate domini regis et regni Inhibemus autem ne aliquis in eodem burgo pelles crudas aut coria cruda emere presumat nisi fuerit in luva et laga burgensium Well Statuimus etiam et in perpetuum concedimus ut quicumque illic in quatuor festivitatibus quacumque negotiationis causa convenerint scilicet in inventione sancte crucis in festivitate sancti Kalixti in festivitate sancti Andree in die anniversario dedicationis capelle beati Thome martiris qui est dies crastina sancti Iohannis Baptiste in plateis burgi illius negotiationes suas securi et ab omni prava consuetudine et inquietudine et molestia et exactione liberi excerceant et nulla[ten]us ecclesiam Wellen vel atrium ecclesie ne[go]atiaturi intrare vel violare presumant concedentes et in perpetuum statuentes ut omnes ibidem convenientes quieti sint perpetuo de toloneo in omnibus predictis festivitatibus et earum vigiliis et crastino earundem ut per triduum illa gaudeant libertate in singulis integre festivitatibus supranominatis Ut igitur hec omnia rata et firma perseverent ea presenti carta nostra et sigillo nostro et ecclesie nostre Wellen duximus confirmanda Hiis testibus Alexandro decano Wellensi Gaufr[ido] archidiacono Berkescr Thoma subdecano Wellen magistro Rad[ulfo] de Lichel magistro Rog[ero] de Doueliz cancellario Wellen Iohanne Cauvel Roberto de Esseia Hugone de Well clericis nostris Rad[ulfo] sine averio senescallo nostro Willelmo filio Ricardi Alano de Sancto Georgio Rad[ulfo] Teissun Gilleberto Gimel Helia filio Ricardi Hugone de Fontibus Willelmo de Banewell et multis aliis clericis et laicis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter