utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02441059

Charter Number: 02441059
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1174 - 1188
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Venerabili domino suo et patri R dei gratia Bathon episcopo Alexander de Alneto salutem Noverit sanctitas vestra quod ego Alexander pro salute anime mee et omnium amicorum meorum et ut indulgeat mihi deus gravamen quod ego feci ecclesie Bathon de manerio de Cameleye dedi concessi et presenti carta confirmavi ecclesiam de Aschton cum omnibus pertinentiis suis in puram et perpetuam elemosinam quatenus ad dominum fundi pertinet deo et beato Petro et ecclesie Bathon et monachis ibidem deo servientibus Corpus etiam meum vovi ibidem sepeliendum Supplico igitur paternitati vestre quatinus pro amore dei quod ad vos pertinet eisdem monachis offerre digne[mini] Valete Hiis testibus Iohanne decano Gilberto capellano magistro Waltero Roberto de Alno Elia de Alno Gaufrido Iudeo Iohanne rosario Rad[ulf]o de Cronihale et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter