utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02441197

Charter Number: 02441197
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1180 - 1200
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Alexandri decani Wellen et totius capituli et de communi assensu abbatis et conventus Beccen concessit et ordinavit et scripto suo auctentico confirmavit ut abbates et conventus de Becco in perpetuum teneant et habeant prenominatam ecclesiam de Cliva cum omnibus pertinentiis suis integre et quiete ab omni exactione episcopali et archid[iaconorum] et officialium suorum tamquam liberam prebendam Wellen et inde canonici sint tam abbates quam conventus Beccen habentes stallum in choro locum in capitulo communam et plenariam fraternitatem ecclesie Wellen in vita et in morte more aliorum canonicorum eo excepto quod dicti abbates et conventus de Becco nullatenus cogi poterunt ad residentiam faciendam in ecclesia Wellen in propria persona et quod contra hoc episcopi Bathon vel decani vel canonici Wellen ecclesie nichil impetrabunt et si quid impetratum fuerit eo non utentur Abbates vero et conventus de Becco invenient vicarium perpetuo residentem in ecclesia Wellen ministrantem pro eis in officio sacerdotali qui recipiet ab eis quatuor marcas sterlingorum in quatuor terminis anni scilicet in natali unam marcam in pascha unam marcam in festo sancti Iohannis Baptiste unam marcam in festo sancti Michaelis unam marcam per procuratorem abbatum et conventus de Becco quem constituent super dicta ecclesia de Cliva recepturum etiam alia que vicarium contingunt ministrantem in officio sacerdotali in ecclesia Wellen secundum consuetudinem eiusdem ecclesie Preter hec dictus episcopus et decanus Wellen et capitulum eiusdem loci concesserunt ut pro abbatibus Beccen decedentibus fiat obsequium in ecclesia Wellen in die obitus sui et die anniversarii sicut pro episcopis Bathon quantum ad spiritualia medio autem tempore tanquam pro canonico Wellen ecclesie et pro fratribus decedentibus sicut pro canonicis ecclesie Wellen in obitu et die anniversarii et medio tempore sicut consuevit fieri pro canonicis Wellensibus in spiritualibus procuratione excepta Concesserunt etiam quod sive abbates sive alius quilibet monachus Becc vel de ordine Becci per Welles transitum fecerit plenariam habeat communam tanquam canonicus Wellen sed et idem abbas et conventus de Becco id idem concesserunt fieri in ecclesia Beccen in vita et in morte pro episcopis Bathon et canonicis Wellen ecclesie
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter