utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02450004

Charter Number: 02450004
Cartulary Title: Exeter 1046-1184 Volume 11
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1072 - 1103
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus ecclesie filiis tam presentibus quam futuris quod ego Osbernus Exoniensis episcopus assensu totius capituli nostri donationem quam Willelmus rex conquisitor Anglie ecclesie sancti Martini de Bello et monachis eiusdem ecclesie in civitate Exon commorantibus ibidem deo in ecclesia sancti Nicholai servientibus dedit scilicet ecclesiam sancti Olavi de Exonia et ecclesiam de Columpton cum terris et decimis illis pertinentibus et omnibus consuetudinibus concedo et episcopali confirmo perpetualiter possidere Cum autem presbiteri harum ecclesiarum obierint vel degradati fuerint certis ex causis prior et monachi sancti Nicholai presbiteros in capitulum eorum quales eis placuerit assensu totius capituli eorum personam hiis ecclesiis constituent sui testimonio episcopo Exoniensi aut archidiacono vel decano presentent et sic ecclesiis per monachorum sancti Nicholai vel abbatis concessionem et scriptum officio sacerdotali deserviant Et si aliquis ex parochianis sancti Petri vel aliqui alii decimam suam quam iuste dare potuerit de omni pecunia sua videlicet et de omnibus rebus suis quas decimare et huic ecclesie dare voluerit licentiam illuc dandi pro anime sue et omnium parentum suorum salute omnino habeat Ego autem pro anima mea et omnium antecessorum et successorum meorum salute hoc episcopali auctoritate his litteris concedo atque confirmo ecclesie decimas aut donationes aliquas optulerint que in ecclesia sancti Nicholai fuerint videlicet missarum elemosinarum orationum participes se esse non dubitent sed etiam dei et meam benedictionem habeant
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter