utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02450012

Charter Number: 02450012
Cartulary Title: Exeter 1046-1184 Volume 11
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1113 - 1119
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens scriptura pervenerit Willelmus dei gratia Exoniensis episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra quod nobilis vir Ioel filius Aluredi pro salute anime sue et patris sui et matris sue et omnium parentum et amicorum suorum constituit quandam obedientiam monachorum Cluniacensium apud Barnestapl ad honorem dei et domini nostri Ihesu Cristi sancteque Marie et sanctorum apostolorum Petri et Pauli et sancte Marie Magdalene et ipsam obedientiam ecclesie sancti Petri de Clun et ecclesie sancti Martini de Campis subdidit ad quam divina providente clementia devotus confugere et in ea habitum monastice religionis suscipere disposuit Et quia ex voto tenetur ecclesie sancte Marie Magdalene extra castellum suum de Barnestapl fundate tantum beneficii conferre unde sacer monachorum conventus constitui et sustentari possit ad sustentationem ipsorum quasdam particulas terre sue donavit eis scilicet Piltonam cum bosco et marisco et Pillandam utrasque liberas et quietas cum omnibus appenditiis suis sicud ipse unquam eas liberius et quietius habuit et tenuit Donavit etiam eis molendinum de Barnest liberum et quietum cum moltura totius ville et castelli ita quod burgenses ad aliud molendinum molendino monachorum integro existente molere non poterunt et totam terram extra muros que est inter portam de North et portam de Vest simul cum fosso usque ad contiguam viam et totam aquam prout terra eorum extenditur et totum tractum piscium ipsius aque tam in terra monachorum quam in terra sua proxima Ipsis quoque monachis concessit exclusam piscarie in terra sua firmare in quantum terra eorum extenditur ex altera parte aque Insuper autem concessit ipsis monachis ut omnes terras suas et homines et possessiones et elemosinas quas habent vel in posterum iure ac legaliter adquirere poterunt infra fines totius terre ipsius et feudi sui habeant et teneant solutas liberas et quietas ab omnibus exactionibus hundredis placitis querelis et omni servitio et opere servili et omnibus consuetudinibus que excogitari poterunt Si quid vero fore facti vel querele inter homines prefati Ioelis et homines monachorum inciderit monachi plenarie de qualibet causa curiam suam et iustitiam habebunt propriam et emendationem Et quia memoratus Ioel hec predicta prefatorum monachorum sustentationi minime sufficere estimavit divini amoris instinctu totam ecclesiam sancti Petri de Barnest cum omnibus pertinentiis suis capellis decimis obventionibus et omnimodis fructibus et cum capella sancti Salvii et oblationibus suis per manum nostram et per assensum nostrum in proprios usus monachorum habendam et in perpetuam elemosinam possidendam donavit et iure proprietatis transactavit Contulit etiam ipse Ioel sepe dictis monachis ecclesiam de Taustoca cum pertinentiis suis et duas partes decime de dominio suo de Fremigton et totam decimam piscium Que omnia sepe dictis monachis donavit et sigillo suo confirmavit ita quod in eos nec sibi nec alicui ex heredibus suis aliquid violente potestatis exercere licebit nisi tantummodo contra adversantium molestias defensionis auxilium Quod ne tractu temporis vel malignantium versutiis in dubium revocetur ego sicud dioecesanus episcopus ad petitionem iam dicti Ioelis presenti scripto et sigilli mei appositione ipsis monachis concessi et confirmavi Hiis testibus Ascelino archidiacono Osberto capellano episcopi Herveo capellano episcopi Ailrico decano Godwino sacerdote Exon Willelmo de Fremigton ex parte militum Willelmo de Ralega Willelmo de Cuvert Aluredo filio Nigelli Radulfo de Cruna Aluredo de Zeoing Malgero de Sancto Albino Waltero de Sancto Albino Rogerio Poier
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter