utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02450029

Charter Number: 02450029
Cartulary Title: Exeter 1046-1184 Volume 11
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1150
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Robertus dei gratia Exoniensis episcopus omnibus fidelibus tam laicis quam clericis per parrochiam suam constitutis salutem et benedictionem dei et suam Notum sit omnibus vobis et per vos posteris vestris quod reddidi monasterio de Buchfesta duas terras Petrochestovam videlicet et Aschiam cum omni investiture et instaura mento que tunc in eis erant quas diu de ipso monasterio per certum et annuum censum tenueram Reddidi autem eas in manum domni Serlonis Saviniensis monasterii abbatis cuius iuris esse dinoscitur predictum monasterium de Buchfesta salvo per omnia in eodem monasterio iure Exoniensis ecclesie et eiusdem ecclesie episcopi Hanc autem redditionem ut rata permanent et inconcussa scripti mei attestatione et sigilli impressione confirmavi Facta est autem hec redditio anno ab incarnatione domini MC quinquagesimo pridie idus Augusti his testibus Guillelmo abbate de Quadraria Radulfo abbate de Neth Guillelmo abbate de Margan Aluredo archidiacono Cornub Hugone archidiacono de Totonia canonicis Exoniensibus Baldvino Bartholomeo Simone Ricardo de Cridiatona Nigello capellano Roberto camerario Pagano clerico Pagano filio Reinfridi apud Cridiatonam
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter