utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02450081

Charter Number: 02450081
Cartulary Title: Exeter 1046-1184 Volume 11
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Announcement
Date: 1171 - 1173
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Bartholomeus dei gratia dictus episcopus Exoniensis omnibus fidelibus ad quos presentes litere pervenerint salutem Nullus erit litium finis si ea que suis semel recte finita sunt iteratis perturbationibus instaurentur Quod ne proveniat in causa nobis a domino papa Alexandro delegata que vertebatur inter ecclesias de Bremmora et de Cristeschurchia super ecclesia de Soppeleia noveritis causam interveniente amicabili compositione hoc modo in presentia nostra fuisse terminatam scilicet quod Gardinus prior de Bremmora nomine ecclesie sue assensu fratrum suorum liti quam super prenominata ecclesia instituebat imperpetuum renunciavit manu propria in manu nostra cavens de lite non movenda [quod] cartas instrumenta que se dicebat habere super iamdicta ecclesia si in eis aliarum possessionum confirmatio non habebatur restitueret et quod alia instrumenta in quibus sepe dicta ecclesia sibi confirmata est nec ipse nec ecclesia sua ad rescindendam inite pacis formam proferret eo tamen salvo ut in aliis negotiis suo iure vigerent Reginaldus vero prior Cristeschurche assensu fratrum suorum ex causa transactionis huius ecclesiam suam ecclesie de Bremmora obligavit imperpetuum in annuam solutionem xl librarum cere sine dolo et fraude qualis a fidelibus oblata fuerit Celebrabitur autem annuatim hec solutio infra octavas pentecostes Et de hac conventione observanda prior manu propria similiter in manu nostra cavit et ita ecclesia de Cristescherchia prefatam ecclesiam de Sopeleia cum pertinentiis suis deinceps pleno iure libere possidebit Pactis etiam insertum est quod ad huius compositionis pacem perpetuandam utraque ecclesia alteram carta sua munire debet [Que] compositio ut in futuris temporibus inviolabiliter observetur nos qui iudices eramus delegati scripti nostri munimine fecimus roborari Hiis testibus Iohanne decano Cicestr Iohanne de Sar thesaurario Exon et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter