Charter Document - 02450119
Charter Number: 02450119
Cartulary Title: Exeter 1046-1184 Volume 11
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1161 - 1184
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Exeter 1046-1184 Volume 11
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1161 - 1184
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
B dei gratia episcopus Exoniensis omnibus ad quos presens carta pervenerit in Cristo salutem Noverit universitas vestra quod Willelmus episcopus tertius predecessor noster sicut ex carta ipsius et ex testimonio multorum cognovimus dedit et concessit ecclesie beati Petri Plimton sexaginta solidos de prebenda cuiuscumque canonici Exoniensis ecclesie sive defuncti sive ad ordinem religionis conversi Hanc vero donationem successor ipsius bone memorie Robertus episcopus ratam habuit et carta sua confirmavit Insuper de dono liberalitatis sue intuitu pietatis viginti solidos superaddidit ut deinceps Plimton ecclesia in obitu cuiuscumque canonici Exoniensis ecclesie sive in conversione eius ad religionem quatuor libras de prebenda ipsius canonici quatuor terminis quibus prebende reddi solent percipere debeat Robertus vero secundus pie recordationis episcopus predictam donationem quatuor librarum ratam habuit et carta sua confirmavit Nos vero que a predecessoribus nostris venerabilibus episcopis rite facta sunt perpetua stabilitate permanere volentes memoratam donationem quatuor librarum Plimton ecclesie assensu capituli nostri presenti carta et impressione sigilli nostri ut inconcussa permanent confirmamus Teste capitulo