utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02450130

Charter Number: 02450130
Cartulary Title: Exeter 1046-1184 Volume 11
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification, Confirmation
Date: 1171
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
B dei gratia Exoniensis episcopus omnibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem Noverit universitas vestra quod cum Ricardus Pictavensis archidiaconus presentante G abbate Tavistoch cum totius sui conventus assensu et impersonantibus nobis ecclesiam sancti Paterni de Wilurunton cum integritate pertinentiarum suarum canonice fuisset adeptus et eam aliquamdiu possedisset petitione predictorum abbatis et conventus communicate nobiscum consilio prefatam ecclesiam sancti Paterni ipsi monasterio Tavistoch ita per manum nostram reddidit et restituit ut et indempnitati monasterii in posterum perfecte prospiceretur et obventiones quas in proprios usus quamdiu viveret percipere et reservare poterat in puram elemosina liberalitatem ad tempus converterentur Constitutum est itaque ut predictus abbas nomine monasterii sui sepedictam ecclesiam de Wilur cum omnibus pertinentiis suis ut propriam habeat et teneat nominatim in tenende hospitalitatis auxilium salvis tribus marcis argenti que annuatim de eadem ecclesia debentur Hamoni clerico de Bosaham quamdiu vixerit Sex vero marce quas ipse archidiaconus toto tempore vite sue sibi poterat de eadem ecclesia [an]nuatim reservare persolvendas ad constructionem ecclesie et officinarum aliarumve necessitatum ecclesie sancti Nectani de Hertilanda annuatim usque ad decennium solvantur Sed ne ex solutionis occasione et veritatis oblivione tractu temporis post elapsum decennium ecclesia de Hertil in monasterio de Tavist [vel] ecclesia de Wilur aliquid sibi subiectionis seu obligationis vel iuris aut debiti vendicaret non fiet illa vi marcarum solutio annuatim ipsi ecclesie de Hertil nec alicui nomine ipsius ecclesie quamvis in predictos usus ecclesie converti debeant sed episcopo Exoniensi qui pro tempore erit vel ei quem ad hoc ipse constituent ita ut tote vi predicte marce usque ad decennium annuatim persolvende et non ultra abbati vel priori de Hertil in necessitates ecclesie fideliter et integre per episcopum solvantur Post elapsum vero decennium monasterium de Taust liberum permanebit a predicta vi marcarum solutione Mortuo vero predicto Hamone vel ad religionis professionem converso liberum etiam erit idem monasterium a solutione iii marcarum que ipsi Hamoni annuatim debentur Termini autem solutionum hii sunt in natale domini solvende sunt archidiacono ii marce in pasca ii marce eidem in natale sancti Iohannis Baptiste eidem ii marce Prefato vero Hamoni reddende sunt iii marce in festo sancti Michelis Hanc itaque conventionem nos ratam habemus et sigilli nostri munimine confirmamus salva per omnia Exoniensis episcopi iurisdictione et auctoritate ut nemo nisi per illum in prenominata ecclesia de Wilur curam animarum dare vel accipere vel habere presumat Hec autem conventio facta est anno ab incarnatione domini MCLXXI His testibus Henrico archidiacono Exon magistro Iohanne tesaurario Exon Turstino de Teington magistro Roberto Temprenoise Iohanne de Saresb magistro Petro de Mandavilia Iohanne de Taust Willelmo de Sancta Fide Willelmo de Gundavill Iohanne de Garl magistro Iordano de Lurid Rogero de Geri
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter