Charter Document - 02450142
Charter Number: 02450142
Cartulary Title: Exeter 1046-1184 Volume 11
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1175
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Exeter 1046-1184 Volume 11
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1175
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
B dei gratia dictus episcopus Exonie omnibus fidelibus ad quos presens scripture pervenerit salutem Ad notitiam universitatis vestre pervenire volumus quod cum nobis dominus papa delegasset causam que vertebatur inter fratres hospitalis Ierusalem et monachos Wigornienses super capellis de Waletun et Slabec cognoscendam et appellatione remota terminandam interventu amicorum hinc inde tandem amicabili compositione quievit Et quia predicte capelle cum matrice ecclesia de Wicestuna longe sunt a monachis et ideo eis infructuose et frequentes ibi hostium irruptiones fiunt et Hospitalarii liberum discursum habent et tempore hostilitatis et pacis iccirco pro bono pacis considerate ratione utilitatis utriusque partis in hunc modum transactio intercessit Prior et monachi Wig concesserunt priori et fratribus hospitalis ecclesiam de Wicestuna et omne ius quod habebant in ea cum omnibus pertinentiis in capellis et terris et decimis et aliis obventionibus in perpetuum possidendam Prior vero et fratres hospitalis dederunt priori et monachis Wig redditus decem marcarum et dimidie singulis annis in perpetuam possessionem eosque assignaverunt eis in tribus locis usque ad quinque annos in Hanepen quatuor marcas et dimidiam in Boleslega tres marcas in Tureford tres marcas Infra autem quinque predictos annos prior et fratres hospitalis assignabunt monachis Wig hos redditus decem marcarum et dimidie in uno loco vel duobus trium comitatuum scilicet Wirecestrie Gloecestrie Hereford Monachi vero Wig fratribus hospitalis Ierusalem et e converso fratres hospitalis monachis Wig omnes cartas suas reddiderunt quibus muniti fuerant in predictis possessionibus Si vero fuerit aliqua carta communis ad iura predictarum possessionum et ad alia iura eorum pertinens quotiens opus fuerit ipsis Hospitalariis per monachos Wig exhibebitur dum tamen hoc fiat expensis Hospitalariorum et illud idem facient fratres hospitalis monachis Wigom Prior autem et fratres hospitalis debent perquirere monachis Wig litteras domini fundi de concessione et assensu suo Hec compositio facta est apud Neovebiriam anno ab incarnatione domini M centesimo LXXV Hiis testibus domino Rogero Wig episcopo []