Charter Document - 02490033
Charter Number: 02490033
Cartulary Title: Le Cartulaire de la Seigneurie de Nesle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1246
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): TELMA - Le Cartulaire de la Seigneurie de Nesle
View Map
Cartulary Title: Le Cartulaire de la Seigneurie de Nesle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1246
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): TELMA - Le Cartulaire de la Seigneurie de Nesle
View Map
Charter:
Nos Guido humilis abbas ecclesie Beate Marie de Castellione super Sequanam notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod in nostra constitute presentia Enmeline relicta Petri dicti Chasne Androeta et Hauvyeta filie ejusdem Enmeline recognoverunt se vendidisse domino Andree de Neeles militi pro sex libris Divionensis monete de quibus plenariam receperunt solutionem quicquid predictus Petrus dictus Chasnes habebat in finagio de Bahelou in pratis terris arabilibus et universis aliis rebus et illam partem quam dictus Petrus habebat et in toto finagio de Ampilleyo salvo tamen hoc quod dicte Enmelina Androeta et Hauvyeta et earum heredes suum usagium debent in nemore de Ampilleyo perhempniter possidere Hanc autem venditionem predicte Enmelina Androeta et Hauvyeta tenentur per fides suas supradicto Andree militi et heredibus suis in perpetuum contra omnes garantire In cujus rei testimonium ad petitionem utriusque partis presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari Datum anno Domini mcc quadragesimo sexto mense octobris