utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02520047

Charter Number: 02520047
Cartulary Title: Kloster Raitenhaslach Urkunden (Zisterzienser 1034-1798 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1207 - 1219
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Ego Pertholdus servus pauperum Christi in Ratenhaselach omnibus tam presentibus quam futuris in hoc loco degentibus dignum duxi significare quod domum et aream in Salzpurch XL libris comparaverim domum propriam aream censualem quam quasi in feodum ab abbate Agemundensi in perpetuum suscepi Census sunt XXIIII denarii annuatim Censum qui nobis de eadem domo debetur ad luminaria incendenda destinavi videlicet in utraque abside una lampas accendatur et ab initio vigiliarum tam estate quam hieme usque ad diem ardeant ad honorem dei et beatissime virginis Marie et sanctorum quorum reliquie ibidem sunt quatenus eorum suffragiis mereamur ad gaudia quibus perfruuntur pervenire Quia antiquitus temporum priorum acta solet obliterare quapropter necessarium duximus scripto commendare Si quis hanc paginam nostre confirmationis presumpserit in irritum ducere ex parte dei omnipotentis et beate Marie et omnium sanctorum anathema sit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter