utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02520063

Charter Number: 02520063
Cartulary Title: Kloster Raitenhaslach Urkunden (Zisterzienser 1034-1798 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1220 - 1231
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Rapoto dei gratia comes palatinus Bawarie omnibus l Christi fidelibus in perpetuum Quoniam divina favente dementia peccata que digna castigatione ab hominibus emendari atque cohiberi per corporalem penitentiam minime queunt per largitionem elemosinarum similiter et consensum virorum potentum qui factis talibus consentire videntur dum de ratione prohibere possent sed se auctores ac fautores voluntarios in huiusmodi casibus offerunt parem quemadmodum largitores ipsi de consensu mercedem recipientes emendationem congruam recipere valebunt unde dignum duximus universis quorum conspectui hec fuerit presentata paginula significandum quod promptum ac benivolum ad hoc prebemus favorem ut omnes ministeriales milites sive qualescumque nobis attinentes de omni facultate sua partem convenientem ita scilicet quod non omnis iusticia nostra nobis videatur deperire predia in eleemosinam suam ecclesie beate Marie in Reitenhasela de mobilibus seu de immobilibus liberam habeant potestatem conferendi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter