utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02520101

Charter Number: 02520101
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1244
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Eberhardus dei gracia Salzburgensis ecclesie archiepiscopus apostolice sedis legatus omnibus imperpetuum Cum veritatis doctrinam sequentes de mamona iniquitatis nobis facere amicos qui in eterna nos recipiant tabernacula et celestia comparare temporalibus et transitoriis debeamus sollercius tamen eorum qui divinis sunt obsequiis mancipati et munus pro nobis offerunt iugiter creatori ex nostra habundancia supplere cupimus inopiam ut eorum habundancia nostre sit inopie supplementum Igitur fratribus ordinis Cisterciensis in monasterio sancte Marie Reitenhaselach deo famulantibus manum beneficam porrigentes de voluntate capituli nostri ac ministerialium et consensu pro reverencia Iesu Christi et gloriose matris sue sancte Marie et pro nostre salutis augmento contulimus mansum unum qui dicitur Miterdorf in der Khrumbe solventem annuatim libras tres ad materiam trium lampadarum in eodem monasterio continue ardencium nocturnis temporibus et fomentum Insuper in villa que Buhel dicitur iuxta Brennenberch mansum unum item in der Khrumbe bi der khirchen mansum unum ov dem Walhesberge mansum unum ex altera parte Montis Duri in Lescha curias quatuor quarum due sunt in eadem villa molendinum extra villam quarta vero curia pascualis que vulgo sweighof appellatur prope villam ad occidentem in subsidium vecture vini de Austria pro fratrum consolatione pleno iure ac omnimoda proprietate Ut autem hec que ad comendandum memorie presentis pagine carta conscripsimus inconvulsa permaneant et firma eisdem fratribus in futurum nostri sigilli munimine iussimus consignari Huius autem rei testes sunt Otto comes palatinus Reni dux Bawarie Otto prepositus Salzburgensis Chunradus canonicus Ditricus sacerdos magister Siboto Vlricus de Weinarsdorf capellani comes Chunradus de Bleigen Gerochus de Bercheimi Rudegerus de Bercheim Ekkehardus de Tanne Dietmarus de Eichai ministeriales ecclesie Alhardus de Breisingen Libhardus de Tegrenwach Siuridus de Vrovwenberchl et alii quam plures Actum Salzburc anno ab incarnatione domini MCCXLII XV kal iulii dat ibidem eodem tempore indictione secunda
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter