utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02520111

Charter Number: 02520111
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1246
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis amen Eberhardus dei gratia Salzburgensis archiepiscopus apostolice sedis legatus omnibus imperpetuum Quia generatio preterit et generatio advenit filii qui nascentur et exsurgent narrare non poterunt posteris suis opera pietatis illorum qui spiritu dei aguntur hiis exhibita qui divino sunt cultui mancipati nisi scripto fuerint commendata Igitur noticie tam modernorum quam futurorum inculcare volentes nos devotione solita ducti circa conventum fratrum ordinis Cisterciensis in Reitenhasela pro remedio anime nostre de consensu capituli nostri parrochiam Perkhirchen sitam inter Muldorf et fluvium qui Rota vocatur pro ipsorum consolatione contulisse liberaliter pleno iure imperpetuum possidendam ita ut abbas de consilio conventus eidem parrochie in ydoneo provideat sacerdote cui prout ipsorum discretioni visum fuerit prebenda competens assignetur reliqua vero cedant ad utilitatem monasterii memorati Ne autem super hac donatione alicui dubium oriatur presentem cartam nostri sigilli munimine iussimus roborari Acta sunt hec apud Frisacum anno domini MCCXLVI VI kal decembris presentibus domino Vlrico venerabili episcopo Lauentino domino Ottone preposito Friderico canonico Salzburgensi magistro Heinrico notario et scolastico Frisacensi magistro Berhtoldo plebano de Lunze Dietrico Chunrado cappellanis et canonicis Frisacensibus magistro Vlrico scolastico de Volkhenmarkhet et aliis quam pluribus dat Frisaci tempore supra dicto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter