Charter Document - 02520202
Charter Number: 02520202
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1273
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1273
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Charter:
Ego Seifreidus et Hermannus fratres de Weizsea notum esse cupimus omnibus hanc litteram inspecturis quod re signavimus proprietates sitas in Seleiten domino Conrado venerabili abbati de Reitenhaslac et sue ecclesie sub hac forma ut memoria nostri in iamdicto claustro in perpetuum habeatur cessantes purissime ab omni vexatione et inpetitione quam nos et nostri heredes supra predictas proprietates longo tempore habuimus Si vero aliquis heredum nostrorum seu parentum nostrorum predictam resignationem decreverit violare ego Sifreidus et Hermannus quidquid dampni super eo creverit domino abbati et sue ecclesie omnimodis refundemus Testes huius rei sunt frater Rudolfus magister curie in Cremsa et frater Albertus socius suus Heidenricus iudex provincialis et Otto notarius socius suus Heinricus villicus de Heuse Vlricus Strebel Leupoldus de Crotental Conradus Linzer de Ibsa Lupertus de Serlingen Wolfhardus Beuschel Vlricus de Horpach dominus Albero de Schurnper dominus Hermannus de Schenleitenk et Heinricus filius suus dominus Conradus de Schurnper dominus Gotfridus de Oberndorf dominus Rudolfus de Planchenstein et sui fratres dominus Walchunus Dens et alii quam plures Et ne ista resignatio in posterum valeat prepediri sigillum domini Perngeri de Meldingen iudicis provincialis est appensum cum testibus prenotatis Acta sunt hec ad sanctum Leonhardum anno domini MCCLXXII