utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02520216

Charter Number: 02520216
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Vidimus
Date: 1276
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Embedded Document Monasterium.net
map View Map
Charter:
Nos Fridericus dei gracia sancte Salzburgensis ecclesie archiepiscopus apostolice sedis legatus tenore presentium profitemur nos vidisse litteras sigillatas cum sigillo appenso domini Eberhardi predecessoris nostri bone memorie quarum tenor per omnia talis fuit [] Nos quoque qui ob honorem et reverentiam domini nostri Jesu Christi et gloriose virginis matris eius Marie et ob devotionis merita per que a nobis dilectus in Christo frater noster Chunradus abbas et conventus ipsius monasterii in Raitenhaslach honorari et exaudiri in suis peticionibus meruerunt predicti monasterii quietem et comodum ac libertatem pro posse nostro potius ampliare cupimus quam minuere predictam graciam per prefatum predecessorem nostrum eis et suo monasterio factam et datam ratam et gratam habentes presentibus confirmamus In cuius rei testimonium presentem litteram nostri sigilli roboratam munimine eis damus Dat Salzburge anno domini MCCLXXVI VIII kalend aprilis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter