utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02520233

Charter Number: 02520233
Cartulary Title: Kloster Raitenhaslach Urkunden (Zisterzienser 1034-1798 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1280
Date Type: Internal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Urkunde des Propstes Konrad I von Raitenhaslach Nos frater Chunradus abbas de Raitenhoslach cum universitate et collegio fratrum eiusdem ecclesie omnibus notum esse volumus tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis quod nil iuris ascribimus nobis in capella in Neunchirchen et dote ibidem sitaa in ecclesia nostra Halspach preter quod in antiquo privilegio est finaliter declarandum cuius tenor sie est Verum quia post talem arbitracionem sive huius negocii firmitatem lis velut antea est suborta et ne de cetero per nos vel a nostris sequacibus valeat suboriri lis contra ecclesiam Ranshouen a nostra ecclesia Raitenhoslach fecimus de novo scribere subscriptos testes et aponere huic scripto sigillum venerabilis abbatis de Rævna et domini Dietmari venerabilis abbatis sancti Petri de Saltzpurga necnon sigillum nostrum predicte ecclesie de Ranshouen pro testimonio et cautela Huius rei testes sunt honorabilis Chunradus abbas eiusdem ecclesie Wernhardus prior ibidem Chunradus subprior frater Hainricus celerarius frater Hertricus frater Chunradus de Vlma ibidem de Ranshouen dominus Wolfkrimus plebanus de Haiming Hainricus plebanus de sancto Michaeli Perngerus plebanus de Pravnaw Hainricus capellanus in castro Purchuse plebanus de Geierstal Hertwicus plebanus sancti Georii Chunradus pedagogus puerorum domini nostri Hainrici illustris ducis Wawarie et alii quam plures Acta sunt hec in orto plebani in Purchusa anno domini MCCLXXX in die beati Pantaleimonis Gegenurkunde des Propstes Konrad I von Ranshofen Nos Chunradus dei gratia venerabilis prepositus totumque capitulum ecclesie Ranshouensis omnibus notum esse volumus tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis quod nichil aliud iuris nos profitemur habere in cappella nostra Newnchirichen et nostra dote ibidem sita in ecclesia Halspach que spectare noscitur ad ecclesiam Raitenhaslach preter quod in antiquo privilegio est finaliter declaratum cuius tenor sic est Verum quia post talem arbitracionem sive huius negocii firmitatem lis velud antea est suborta et ne de cetero per nos vel a nostris sequatibus valeat suboriri lis contra ecclesiam Raitenhaslach ab ecclesia Rashouensi fecimus de novo scribere subscriptos testes et apponere huic scripto sigillum domini Wernhardi venerabilis abbatis de Beyern et domini Dietmari venerabilis abbatis sancti Petria Salczburgensis necnon sigillum nostri prepositi et conventus sepedicte ecclesie de Raitenhaslach pro testimonio et cautela Huius rei testes sunt honorabilis Chunradus eiusdem ecclesie Wernhardus prior ibidem Chunradus subprior frater Hainricus cellerarius frater Hertricus frater Chunradus de Vlma ibidem de Ranshouen dominus Wolfgannus plebanus de Haiming Hainricus plebanus sancti Michahelis Peringerus plebanus de Prawnaw Hainricus cappellanus in castro Purchawsen plebanus de Geierstal Hertwicus plebanus de Purchawsen Eberhardus plebanus sancti Georgii Chunradus pedagogus puerorum domini nostri Hainrici illustris ducis Bauarie et alii quam plures Acta sunt hec in orto plebani in Purchwsa anno domini MCCLXXX in die beati Pantaleonis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter