utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02530707

Charter Number: 02530707
Cartulary Title: Sibton Abbey Cartularies and Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1245
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Catteshal[] a die Sancti Johannis Baptiste in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo nono coram Henrico de Bathon[] Jollano de Nevill[] et Ricardo de Benstead[] iustic[] itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Henricum abbatem de Sybeton[] querentem et Johannem de Waxtonesham impedientem de viginti solidatis redditus cum pertinentiis in Heuenygham unde placitum warantie carte summonitum inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Johannes recognovit octo solidatas et tres obolatas redditus cum pertinentiis de predicto redditu esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue predicte ut illas quas idem abbas et ecclesia sua predicta habent de dono predicti Johannis scilicet homagia et omnia servitia Galfridi Turgys et Juliane uxoris eius Willelmi Gumbald Ricardi Blaunchard Eudonis de Valle Ricardi de Valle Johannis Aylwy Roberti filii Reginaldi Mabilie Aylwy et Walteri de Dunmowe et heredum suorum de omnibus tenementis que ipsi prius tenuerunt de predicto Johanne de Waxtonesham in Thorp[] infra parochia de Heueyngham scilicet de tenemento predictorum Galfridi et Juliane tres solidos et sex denarios per annum de tenemento Willelmi Gumbald quatuor denarios et obolum per annum de tenemento Ricardi Blaunchard duodecim denarios per annum de tenemento Eudonis de Valle sexdecim denarios per annum de tenemento Ricardi de Valle octo denarios per annum de tenemento Johannis Aylwy novem denarios per annum de tenemento Roberti filii Reginaldi quatuor denarios et obolum per annum de tenemento Mabilie Aylwy unum denarium per annum de tenemento Walteri Dunmowe unum obolum per annum et totum servitium quod Petrus de Heuenygham aliquando facere consuevit predicto Johanni de Waxtonesham de toto tenemento quod idem Petrus aliquando tenuit de predicto Johanne in eadem villa Et preterea idem Johannes de Waxtonesham remisit et quietos clamavit de se et heredibus predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte quatuor solidos quatuor denarios et unum obolum redditus cum pertinentiis quod[] idem Johannes prius percipere solebat de predicto abbate de toto tenemento quod idem abbas tenet de eodem Johanne in eadem villa in perpetuum ita quod idem abbas et successores sui et ecclesia sua predicta habebunt et tenebunt illud tenementum et totum predictum redditum et servitium cum pertinentiis de predicto Johanne et heredibus suis in liberam et perpetuam elemosinam in perpetuum reddendo inde per annum unam libram albi incensi ad festum Omnium Sanctorum pro omni servitio et exactione Et idem Johannes et heredes sui warantizabunt acquietabunt et defendent eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte omnia predicta homagia et servitia et totum predictum redditum cum pertinentiis ut liberam et perpetuam elemosinam suam per predictum servitium contra omnes homines in perpetuum Et pro hac recognitione remissione quieta clamatione warantia adquietantia defencione fine et concordia idem abbas concessit pro se et successoribus suis et ecclesia sua predicta quod ipsi de cetero reddent singulis annis eidem Johanni de Waxtunesham viginti solidos sterlingorum ad duos terminos apud Sybeton[] tota vita ipsius Johannis scilicet medietatem ad festum Sancti Michaelis et alteram medietatem ad Pascha et post decessum ipsius Johannis idem abbas et successores sui et ecclesia sua predicta erunt quieti de solutione predictorum denariorum in perpetuum Et hec concordia facta fuit presentibus predictis Galfrido Juliana Willelmo Ricardo Eudone Ricardo Johanne Roberto Mabilia et Waltero et cognoscentibus se debere predictum redditum[]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter