utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02550601

Charter
Charter Number: 02550601
Cartulary Title: Stoke-by-Clare Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1224
Date Type: Internal, Event, Feast
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Hec est convencio facta inter Guncelinum filium Ricardi de Topesfel[] et Petrum clericum eiusdem ville scilicet quod idem Guncelinus dimisit predicto Petro octo acras terre lucrabilis que iacent in campo qui vocatur Banleg[] in villa de Topisfeld a festo Sancti Michaelis anno quinto post translacionem Beati Thome martyris usque ad xii annos completos habend et tenend illi vel cui illas assignare voluerit libere et quiete et honorifice usque ad prefatum terminum Et idem Guncelinus et heredes sui warantizabunt predictas acras octo cum pertinenciis predicto Petro clerico vel cui eas assignare voluerit contra omnes gentes usque ad dictum terminum et in fine predictorum xii annorum recipiet predictus Guncelinus vel heredes sui predictas octo acras terre cum pertinenciis de predicto Petro vel assignatis suis solutas et quietas sine aliquo clamio quod inde fieri poterit a dicto Petro vel assignato suo Pro hac autem convencione et dimissione dedit predictus Petrus predicto Guncelino quindecim solidos pre manibus et ad hanc convencionem fideliter et sine dolo tenend uterque eorum fidem suam prestitit et sigillo suo presens scriptum munivit Testes []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter