utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02570321

Charter 02570321
Charter Number: 02570321
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1259
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Nouerint uniuersi quod hec conuencio facta inter S permissione diuina abbatem de Messenden et eiusdem loci conuentum ex una parte et Matildam relictam quondam Ricardi dispensatoris ex altera Videlicet quod predicti abbas et conuentus tradiderunt et dimiserunt tantum ad uitam suam predicte M totam illam terram quam predictus Ricardus de predictis abbate et conuentu tenuit apud Kattestrop Ita tamen quod predicta M nichil iuris uel clamii in mesuagio super predicta terra constructo nec in acra terre et dimidia predicto mesuagio adiacente nec in ipsum qui predictam tenet poterit exigere habend et tenend de nobis et successoribus nostris tantum ad uitam suam sicut predictum est tota predictam terram Reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris ii s ad duos anni terminos scilicet ad festum Sancte Marie in Marcio xij d et ad festum Sancti Michaelis proximo sequens xij d et tantum seruicium forinsecum quantum ad predictam terram pertinet una cum aliis seruiciis si qua fuerint predicte terre pertinencia Predicta uero M predictam terram nulli hominum inuadiabit uel uendet aut ad firmam tradet nisi abbati et conuentui dum uero abbas et conuentus tantum dare uoluerint quantum aliquis alius Cum uero predicta M uiam uniuerse carnis fuerit ingressa predicta terra cum omnibus melioracionibus ad predictos abbatem et conuentum omni contradiccione et cauillacione postpositis quieta reuertetur et soluta In cuius rei testimonium facta sicut duo cirographa quorum unum residet penes abbatem et conuentum signatum sigillo dicte M et aliud signatum sigillo predictorum abbatis et conuentus residet penes predictam M Dato anno domini millesimo CCLIX die Sancti Michaelis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter