utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02570384

Charter
Charter Number: 02570384
Cartulary Title: Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1228
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Ita conuenit inter dominum Martinum abbatem de Messend et eiusdem loci conuentum ex una parte et Ricardum de Tinton rectorem ecclesie de Stokes ex altera scilicet quod predicti abbas et conuentus tradiderunt ad firmam predicto Ricardo totam terram suam quam habent in Bouendon in la feldende ex dono Roberti piscatoris uel aliorum cum aliis terris quam habent in dominico tenend et habend cum omnibus integritatibus et libertatibus suis cum domibus et omnibus aliis pertinentiis a Pascha duodecim anni regis Henrici tercii filii Iohannes regis usque x annos completos nisi prius habitum secularem mutauerit uel alio modo cum eis componendum duxerit Et sciendum quod predictus Ricardus firmam x annorum eisdem canonicis premanibus tradidit usque ad supradictos annos completos scilicet x libras Finitis uero decem annis supradictis Ricardus soluet annuatim predictis abbati et conuenti xx s quamdiu predictam terram tenuit ad duos terminos scilicet ad Pascha x s et ad festum Sancti Michelis x s Et preterea prenominatus Ricardus soluet xvj d uersus capitales dominos Ita quod supradictus Ricardus supradictas terras uel aliquam partem earundem uendere uadiare uel quocumque alio modo alienare non poterit quominus omnes predicte terre cum omnibus pertinentiis suis et emendationibus quas predictus Ricardus in eisdem posuerit absque omni difficultate et heredum uel assignatorum clamio reuerantur ad dictos abbatem et conuentum postquam uiam uniuerse carnis ingressus fuerit uel habitum secularem mutauerit Et insuper predictus Ricardus iureiurando promisit quod omnes dicte terre reuerentur ad dictos abbatem et conuentum seminate et inbladiate prout rota temporis loci et anni exegerit quia easdem terras inbladiatus recepit ut inter dictus abbatem et conuentum et dictum Ricardum interim alio modo de estimatione inbladationis conueniat in huius rei testimonium presenti scripto in modum cirographo confecto utraque pars signum suum apposuit Hiis testibus Galfrido priore de Messend Willelmo eiusdem loci subpriore Petro de la Mar Ricardo de Treng Et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter