utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02570434

Charter Number: 02570434
Cartulary Title: The Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1158
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Notum sit omnibus presentibus et absentibus modernis et futuris ecclesie catholice filiis quod ego Willelmus Giffard filius Giffard Palefridi pro salute mea et parentum et amicorum meorum et pro anima matris mee et omnium antecessorum meorum concedo et presentis scripti et sigilli mei attestatione confirmo in perpetuam elemosinam ecclesie Sancte marie de Messend et canonicis in ea deo seruentibus ecclesiam de Kenebella quam pater meus Gifardus Palefirudus eis donauit cum appenditiis ecclesie et aliis rebus omnibus et quitantiis et libertatibus quas eis donauit sicut ipse ante me concessit et carta sua et sigillo confirmauit sic ego concedo et confirmo testibus Widone presbitero Ricardo Raguel clerico de Dunestapla Waltero Burgan Hugone de Nuers et Willelmo filio eius Hunfrido de Hida Hamone filio Petri de Ureuilla
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter