Charter Document - 02570452
Charter Number: 02570452
Cartulary Title: The Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1220
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of Missenden Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1220
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
View Map
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod ego Iohannes filius Hugonis de Kenebelle dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Gilberto Martel pro homagio et seruitio suo totum molendinum de Kenebelle quod fuit Hugonis patris mei cum tota secta eiusdem molendini et cum omnibus pertinentiis suis tenend sibi et heredibus suis uel cui uel quibus assignare uoluerit et eorum heredibus de me et heredibus meis iure hereditario libere et quiete et integre sine ullo retinemento soluendo inde quolibet anno unum denarium ad festum Sancti Michelis pro omni seruitio atque seculari demanda Hunc uero molendinum cum prenominatis pertinentiis suis et aliis que alibi in carta mea continentur ego dictus Iohannes Et ad hoc faciendum ego dictus Iohannes obligaui pro me et pro heredibus meis dicto Gilberto et heredibus suis uel eorum attornatis et eorum heredibus totum tenementum et redditum quod habui in uilla de Kenebelle uel alibi ad quemcumque illud tenementum deuenerit Hec autem donatio et concessio facta fuit anno ab incarnatione domini millesimo ccxx Ut autem hec mea donatio concessio rata et stabilis in perpetuum permaneat eam sacramento fidei et sigilli mei appositione roboraui Hiis testibus Galfrido Martel et Galfrido filio suo Waltero de Henlee Willelmo de Upton A filio suo Ricardo de upton Waltero de Gatton Waltero de Marisco willelmo propheta Radulfo de Bosco Et aliis multis