utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02600145

Charter 02600145
Charter Number: 02600145
Cartulary Title: The Thame Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1199
Date Type: Internal, Event
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Notum sit omnibus Cristi fidelibus quod ego Alanus clericus de Tetteswrde et Claritia uxor mea neptis Roberti Cheuauchesul assensu domini fundi uidelicet Ricardi Talemasche anno quo rex Ricardus mortuus est dedimus et concessimus et presenti carta nostra confirmauimus cum corporibus nostris deo et abbatie de Thama in puram et perpetuam elemosinam totum questum nostrum scilicet unam dimidiam hydam terre in Tetteswrde quam tenuimus ex dono Roberti Cheuauchesul illam uidelicet que uocatur terra del hospital et illud toftum quod fuit a la Papelafe cum omnibus pert suis in terra arabili et pratis et pascuis in uiis et semitis et aquis et in omnibus aliis aisiamentis et libertatibus suis sine aliquo retinemento tenend in perpetuum plene et integre bene et in pace libere et quiete ab omni seruicio et exaccione seculari saluo seruicio domini regis ut testatur carta Roberti Cheuauchesul quam monachis de Thama cum ipsa terra reddidimus Hanc autem donationem nos et heredes nostri dictis monachis warantizabimus Testibus Ricardo Talamashee Willelmo de Bruges Ricardo le Thus Adam de Cennor Gileberto le Thus Willelmo Dauuers et Radulfo fratre eius et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter