utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02600190

Charter 02600190
Charter Number: 02600190
Cartulary Title: The Thame Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1287
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
sciant presentes et futuri quod ego Rogerus dictus abbas de Thama et eiusdem loci conuentus dedimus [] Iohanni de Stoketalemache et Iohanne uxori sue et heredibus eorum unum mesuagium in uilla de Tetheswurza illud uidelicet quod iacet inter mesuagium Willelmi le Graunt ex una parte et mesuagium Roberti Gunne ex altera et quod Alanus Carpentarius de nobis tenuit in eadem uilla habend et tenend de nobis et successoribus nostris predictis Iohanni et Iohanne uxori eius et heredibus eorum libere quiete bene et in pace iure hereditario in perpetuum reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris tres solidos et quatuor denarios per annum ad duos anni terminos pro omnibus seruiciis auxiliis tallagiis consuetudinibus et demandis secularibus ad nos pertinentibus saluis nobis et successoribus nostris wardis et releuiis scutagiis et secta curia nostre et regale seruicium quantum pertinet ad tale mesuagium in eadem uilla Et nos predicti Rogerus [] In huius [] hiis testibus domino Henrico de Bruly Nicholao de Gargeuil Ricardo Dauuers Edmundo de Burton Hugone Pyron Nicholao de Stoke Rogero de Weston Rogero filio Iohannis et aliis Acta die Mercurii ante festum Ascensionis domini anno regni regis Edwardi xv
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter