utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02600195

Charter 02600195
Charter Number: 02600195
Cartulary Title: The Thame Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation, Quitclaim
Date: 1226
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
sciant presentes et futuri quod ego Symon filius et heres Gileberti de sancto Michele concessi [] deo et beate Marie et monachis de Tama donationem quam Philippus de Cranford patruus meus eis fecit de illa dimidia hida terre cum pert suis in Cranford que fuit maritagium Hersente auie mee scilicet matris patris mei et similiter donationem quam idem Philippus eis fecit de illa uirgata terre cum pert suis in Cranford quam emerat de Willelmo de Cranford tenend ipsis monachis ut carte ipsius Philippi quas inde habent proportant et testantur Et ego Simon remisi et de me et de heredibus meis imperpetuum quietum clamaui prefatis monachis et etiam abiuraui omne ius et clamium quod in prefatis terris aliquando habui [] Et pro hac mea confirmatione et quieta clamantia dederunt michi prefati monachi duodecim marcas argenti coram magno scaccario domini regis apud Westmonasterium ubi carta ista lecta fuit et inrotulata Testibus hiis domino Eustachio Londoniensi episcopo tunc domini regis thesaurario domino Ricardo Saresbiriensi et domino Iocelino Bathoniensi episcopis domino Radulfo Cicestrensi episcopo tunc domini regis cancellario domino Ricardo abbate de Westmonasterio magistro Michele Belet et aliis baronibus scaccarii Ricardo Rainger tunc maiore London Iohanne de Maschay Henrico Bucointe Godefrido Huscarl et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter