utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02600216

Charter 02600216
Charter Number: 02600216
Cartulary Title: The Thame Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1302
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Margareta que fuit uxor Edmundi comitis Cornubie per attornatum suum petit versus abbatem de Thame terciam partem sexaginta solidorum redditus cum pert in Stoketalemarche ut dotem [] Et abbas per attornatum suum venit Et alias voc[auit] inde ad warrantum abbatem de Loco Regali iuxta Oxoniam qui modo venit per suum attornatum et petit sibi ostendi per quod debeat ei warrantizare [] Et abbas de Thame profert duas cartas sub nomine predicti abbatis de Loco Regali quorum una testatur quod idem abbas de Loco Regali et eiusdem loci conuentus dederunt ei annuum redditum triginta solidorum [] et obligauerunt se et successores suos ad warrantum [] Et alia carta testatur quod idem abbas Loci Regalis et eiusdem loci conuentus remiserunt et quietum clamauerunt abbati et conuentui de Thame et successoribus suis annuum redditum triginta solidorum nulla clausula warantie in eadem carta contenta [] Et dicit quod per facta predicta vocavit ipse ad warranciam [] Et abbas de Loco Regali quoad terciam partem triginta solidatarum redditus contentarum in predicta carta continente waranciam [] warantizat terciam partem illam [] et dicit quod predictus redditus fuit in seysinam Edmundi comitis Comubie qui redditum illum dedit ecclesie beate Marie de Regali Loco et abbati et conventui eiusdem loci [] et obligauit se et heredes suos ad warantiam [] et profert cartam predicti comitis que hoc testatur [] et dicit quod sine domino rege consanguineo et herede predicti comitis non potest ei inde respondere [] Ideo datus eat eis dies hic a die sancti Hillarii in xv dies prece petentis [] et interim loquendum est cum domino rege [] et predictus abbas de Loco Regali quoad terciam partem aliarum triginta solidatarum redditus [] petit iudicium de predicto vocare ad waranciam [] ex quo idem abbas de Thama nullum factum speciale ostendit per quod ligari debet ad warranciam in hac parte [] Et idem abbas de Thame non potest hoc dedicere [] Ideo consideratum est quod predicta Margareta recuperet dotem suam predictam de predictis triginta solidatis redditus [] uersus predictum abbatem de Thame et idem abbas de Thame in misericordia [] Termino sancti Michaelis anno regni regis Edwardi filii Henrici regis tricesimo Rotulo quinquagesimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter