utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02600245

Charter 02600245
Charter Number: 02600245
Cartulary Title: The Thame Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Mandate
Date: 1259
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Uiris religiosis et discretis et amicis in Cristo Karissimis domino abbati de Thama et eiusdem loci conuentui R de Quency comes Wynton constabularius Scocie salutem sciatis nos per cartam nostram dedisse Rogero de Byssegg filio Radulfi de Bissegg quinque marcas annui redditus ad duos anni terminos de uobis recipiendas de illis quinque marcis et dimidia annui redditus quas nobis reddere consueuistis Quare uobis mandamus rogantes quatinus eidem Rogero et heredibus suis uel assignatis de predictis quinque marcis annuis ad terminos in carta sua contentos decetero sitis intendentes et respondentes ut nobis hactenus respondistis In cuius rei securitatem et testimonium has nostras litteras uobis mittimus patentes Dat apud Groby die Ueneris prox ante festum sancti Laurentii anno regni regis Henrici quadragesimo tertio Ualete
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter