utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02611123

Charter 02611123
Charter Number: 02611123
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1292
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Hec est conuencio facta inter Adam filium Laurencii Bernard de Oxon ex parte una et Willelmum de Lecchelade de Oxon et Rosam uxorem eius ex altera videlicet quod dictus Adam concessit dimisit et ad firmam tradidit predictis W et R quatuor solidatas annui redditus in villa Oxon percipiendas annuatim de quodam tenemento quod Thomas le Orlyens tenet in parochia sancti Michaelis australis Oxon extra portam australem iuxta le Scheluyngstol et iacet inter tenementum Prioris sancte Frideswide ex parte orientali et tenementum Petri filii Iohannis ex parte occidentali habend tenend et percipiendum predictum annuum redditum de tenemento predicto terminis debitis et consuetis a festo sancti Michaelis proximo futuro usque ad finem quinque annorum libere quiete bene et in pace [] ingredi tenementum ipsius Ade quod habet in parochia supradicta et quod situm est inter tenementum quod fuit quondam Galfridi le Orfenere ex parte boriali et cursum aque currentis usque Trillemulne ex parte australi [] Pro hac autem concessione [] dederunt predicti W et R prefato Ade decem solidos argenti pre manibus In premissorum [] hiis testibus Henrico Oweyn tunc maiore Oxon Willelmo de Wodestone et Andrea Culuert tunc balliuis Philippo de Ow Iohanne de Ow Radulfo le Plomer Ricardo de Mortone et aliis Dat apud Oxon die Sabbati in vigilia sancti Laurencii martiris anno r r Edwardi vicesimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter