utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02611145

Charter Number: 02611145
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Concession
Date: 1274
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Edwardus dei gracia rex Anglie dominus Hibernie et dux Aquitannie omnibus ad quos presentes littere peruenerint salutem Sciatis quod per finem quadraginta marcarum quem dilecti nobis in Cristo Prior et conuentus de Oseneya fecerunt nobiscum concessimus eis de gracia nostra speciali custodiam abbatie sue quamprimo eam per cessionem uel decessum Willelmi de Suttone nunc abbatis eiusdem loci uacare contigerit ita quod ipsi percipiant et habeant omnes exitus et prouentus eiusdem abbatie ad opus suum tam in tallagiis hominum suorum quam in terris ac rebus aliis ad dictam abbatiam spectantibus que ad nos pertinere possent si custodiam illam in manu nostra teneremus ita quod nullus eschaetor seu alius balliuus noster ex parte nostra ipsos Priorem et conuentum impediat nec se intromittat de custodia illa quominus ipsi in dicta uacacione habeant liberam amministracionem omnium bonorum et catallorum ad Abbatiam predictam spectantium toto tempore uacacionis predicte saluis nobis sectis militum aduocationibus ecclesiarum wardis et eschaetis si quas accidere contigerit tempore uacacionis predicte et salua nobis et heredibus nostris custodia Abbatie predicte in aliis uacacionibus eiusdem In cuius rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes Dat per manum W de Mertone cancellarii nostri apud Westmonasterium ix die Aprilis anno regni nostri secundo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter