utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02611146

Charter Number: 02611146
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1317
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Edwardus dei gracia [] balliuis Isabelle regine Anglie consortis [nost]re de Wutton [salutem] Cum per finem quinquaginta marcarum quem Iohannes nuper abbas de Oseneye fecit nobiscum concesserimus pro nobis et heredibus nostris quod quandocumque dictam abbaciam per mortem cessionem resignationem uel depositionem dicti abbatis vacare contigerit prior et conventus dicte d[omus] haberent custodiam abbacie illius et omnium temporalium eiusdem cum omnibus rebus et bonis ad abbaciam illam qualitercumque spectantibus et de temporalibus rebus et bonis predictis disponerent et ordinarent prout eis melius et utilius videretur faciendum durante vacatione supradicta ita quod escetor aut alius minister noster uel heredum nostrorum quicumque se de abbacia illa [aut] temporalibus rebus seu bonis ad eandem abbaciam qualitercumque spectantibus nullatenus intromitterent prout in litteris predictis plenius continetur ac iam intellexerimus quod vos maneria de Etone Cudlingtone Magna Bartone et Parua Tywe ad abbaciam predictam spectancia in comitatu Oxonie racione presentis vacacionis eiusdem ingressi estis prefatosque priorem et conventum quominus custodiam abbacie predicte iuxta tenorem concessionis illius liberam habere possint multipliciter protur[bavistis in eorundem] preiudicium et contra tenorem concessionis predicte vobis mandamus quod si vos maneria predicta ea occasione sitis ingressi sicut predictum est tunc ea una cum perceptis de eisdem medio tempore prefatis priori et conventui restitui faciatis indilate Et si ius aliquod prefat[e consorti] nostre intendatis competere in hac parte tunc de iure illo nos et consilium nostrum plenius et consultius informetis Et nos [] faciemus quod iustum fuerit in hac parte Teste me ipso apud Wyntoniam xiiii die Marcii anno regni nostri decimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter