utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02611169

Charter Number: 02611169
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Maintenance
Date: 1261
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus [] Nouerit uniuersitas uestra [nos] [] [cari]tatis intuitu concessisse Willelmo [filio Willelmi Carpen]tarii clerico quod percipiet cotidie [] unam albam micham et unam bisam micam et unum galonem de ceruisia secunda et de coquina sicut unus de liberis seruientibus nostris usque ad terminum x annorum post confeccionem istius scripture proximo sequencium Percipiet eciam ad se uestiendum et calciandum et ad alia necessaria sibi prouidendum unam dimidiam marcam semel in anno videlicet in festo sancti Michaelis per manus bursariorum qui pro tempore fuerint durante termino dictorum [x annorum] nisi infra dictum tempus habitum religionis [susceperit] Post dictos uero x annos si bene et honeste se [gesse]rit inueniemus eidem uictum et uestitum competentem quamdiu in seculari habitu [vixerit et] infra domum Oseneye laudabiliter conuersatus fuerit Quod si inhoneste se habuerit et per uiros [] semel iterum et tercio admonitus [emendare] noluerit [] Facta fuit hac scriptura apud Oseneyam die sancti Mathie apostoli anno domini mcclx primo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter