utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02611171

Charter 02611171
Charter Number: 02611171
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Maintenance
Date: 1262
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus [] Nouerit uniuersitas uestra nos pro nobis et successoribus nostris concessisse Roberto filio Henrici Thoralde quod singulis diebus percipiat unam salam micam et unum panem hospitis et unum galonem secunde ceruisie et unam marcam argenti per quatuor anni terminos scilicet ad Purificacionem beate Marie virginis quadraginta denarios et ad Pascha xl denarios et ad festum sancti Iohannis Baptiste xl denarios et ad festum sancti Michaelis xl denarios pro omnibus tam ad uictum quam ad uestitum suum dum i[pse] fuerit in uilla Oxonie et bene et honeste se habuerit inter uicinos suos Renunci[auit] eciam idem Robertus omnimodo contractui qualitercumque [uersus] predictos abbatem et conuentum prius inito [uel] concepto Hec omnia habebit sicut dictum est quamdiu tenementa et terras que nobis contulit warantizare potuerit [quod] si aliquis recuperauerit uersus nos [aliquod] tenementum uel terras de tenementis et terris que Robertus prenominatus dedit nobis et concessit fiet ei moderata subtractio [pen]cionis sue annue quam recipit a nobis per uisum legalium hominum Facta fuit hec scriptura anno domini mcclx secundo In cuius rei testimonium [] Dat apud Oseneyam die Veneris prox[] ante [] anno prenotato
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter