utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02611174

Charter 02611174
Charter Number: 02611174
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Maintenance
Date: 1237
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit i[ohannes] miseracione diuina abbas Oseneye et eiusdem loci conuentus salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra nos concessisse Warino filio Helye molendin[arii] de Kedelintune quoad uixerit in seruicio domus nostre ad u[ictu]m suum s[icut] uni ex liberis seruientibus nostris et ad uestitum suum singulis annis x solidos scilicet ad festum sancti Michaelis v solidos et ad Pascha v solidos quamdiu molendinum de Kedelintune cum pertinentiis quod nobis dedit nobis warantizare potuerit Si uero idem Warinus nobiscum in seruicio domus nostre non fuerit habebit singulis diebus unam paruam albam micam et unam bisiam micham et unum galonem ceruisie unius liberi seruientis et de coquina similiter sicut ad liberum seruientem pertinet et x solidos prefatos ad predictos terminos et unum par sotilarium de opere domus nostre habebit contra Natale annuatim et inueniemus ei hospicium competens sibi Confectum fuit hoc scriptum apud Oseneyam ad festum Assumptionis sancte Marie anno domini mccxxxvii In cuius []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter