utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02611185

Charter Number: 02611185
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1229 - 1249
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus [] frater I miseracione diuina abbas Oseneie et eiusdem loci conuentus salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra nos unanimi consensu concessisse domino Iordano Rufo et Cristiane uxori eius uiginti tres solidos esterlingorum annuatim percipiendos de camera nostra quamdiu predicta Cristiana uixerit ad quatuor terminos anni scilicet [v s ix d] Post decessum uero predicte Cristiane a prestacione predictorum uiginti tres solidorum quieti erimus et absoluti inperpetuum et sciendum quod si predictus Iordanus maritus predicte Cristiane in fata decedat et predicta Cristiana aliquam locum religiosum causa honestius et [pro]bius uiuendi intrauerit uel elegerit nos nichilominus predictos uiginti tres solidos [eidem] Cristiane uel certo nuncio suo prout predictum est soluemus quo adixerit In cuius []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter