utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02611213

Charter
Charter Number: 02611213
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Presentation
Date: 1246
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Diplomatics (brat)
map View Map
Charter:
Reuerendo in Cristo patri et domino R dei gracia Lincolniensi episcopo deuoti filii frater I abbas Oseneye et humilis eiusdem loci conuentus in uero salutari salutem et tam deuotam quam debitam cum omni honore obedienciam et reuerenciam Audita morte certa relacione Alexandri de Suuereforde thesaurarii sancti Pauli Lond[] et persone ecclesie de Suuereforde quem ad personatum eiusdem ecclesie de Suuereforde bone memorie H predecessor uester ad nostram dudum admisit presentacionem nos ad prefatum personatum prefate ecclesie de Suuerford uacantem dilectum nostrum Hugonem capellanum latorem presentium uirum honeste conuersacionis sanctitati uestre presentamus per litteras nostras patentes supplicantes deuote quatinus ipsum Hugonem ad eundem personatum saluis nobis duabus partibus decimacionum de dominico eiusdem uille de Suuereforde que ad nos ratione ecclesie nostre sancti Georgii in castro Oxenefordie pertinent ab antiquo admittere uelitis Ualeat sanctitas uestra in domino semper Data die Omnium Sanctorum [anno Domini mc]cxl sexto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter