utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02620021

Charter Number: 02620021
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1183 - 1185
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit [] quod ego Henricus de Oilli filius Henrici de Oilli concensu et assensu Roberti fratris mei et consilio liberorum hominum meorum concessi et presenti carta confirmaui ecclesie sancte Marie de Oseneia et canonicis ibidem deo seruientibus pro animabus predecessorum et parentum meorum et pro salute me ac meorum in liberam et perpetuam elemosinam omnes donaciones quas Robertus auus meus et Editha auia mea et Henricus pater meus eidem ecclesie fecerunt scilicet de dono Roberti aui mei qui prefatam ecclesiam fundauit totam prefatam insulam Oseneie cum omnibus mansuris que sunt de feodo me super Waram in eadem insula et decimaciones de molendinis que sunt iuxta castellum Oxenfordie et subtus murum unam mansuram que fuit Warini capellani et istas ecclesias de feodo meo ecclesiam de Kedelintona ecclesiam de Westona ecclesiam de Hokenartune ecclesiam de Claindune ecclesiam de Scenestan ecclesiam de Cestretone infra burgum Oxenfordie terras quas tenuerunt Engelri Reimund Ailnod Godwinius filius Edwaker Ermenold Godwinus Nicuma Sweting Cadica Rauening Segrim iuxta murum Henri le Corueser Lefwinus Claudus Godwinis monetarius Bricthric monetarius Godric Willelmus Radulfus pistor Leofwinis Budda Galfridus molendinarius duas solidatas redditus quas tenebat Fromundus Capellanus et decimacionem Nicholai de Stodham quam idem Fromundus tenebat et Etonam totam villam in dominio et vilenagio et libero feodo preter molendinum et Sparweseie infra Hokenartune dimidiam hidam que fuit Hugonis Franceis et unam virgatam quam tenuit Mauricius canonicus De dono Henri patris mei ecclesiam sancti Georgii cum omnibus que ad eam pertinent de feodo meo ecclesiam de Watlintuna in Hokenartuna unam hidam de uilenagio et Prestesfeld et Buterhull et de prato de dominio quantum pertinet ad tres hidas scilicet duas acras ad unamquamque virgatam in Etona Spareweseye et xx acras de Waltona cum hominibus et pratis et pascuis ad easdem pertinentibus De dono auie mee Edithe simul et pratis mei in Claindune duas hidas et dimidiam et de dominio eiusdem ville Suenesham et la Redeland et Sibecroft et Kingesbruggehale et Stodfold et Benetebrech et dimidiam hidam que fuit Gaufridi cum prato quod ad easdem terras pertinet et unam croftam et volatam quam Hemmingus presbiter solebat habere et pannagium de propriis porcis suis et in bosco eiusdem ville quod necesse eis fuerit domibus et sepibus suis reficiendis et ad focum faciendum In Westona hidam et dimidiam tres virgatas de vilenagio scilicet virgatam ubi mansio canonicorum est et virgatam quam Robertus tenet et virgatam quam Herbertus tenet et tres virgatas de dominio cum prato et in omnibus maneriis meis pasturam propriis bobus et ouibus et porcis suis communem cum meis Preterea ego dedi predictus canonicis in augmentum pro animabus parentum meorum et pro salute me ac meorum totum pratum meum quod est ad occidentem curie sue de Oseneia in perpetuam elemosinam liberum et quietum ab omni seruicio et purpresturam gardini sui de Kedelintona Canonici autem quietas clamauerunt michi duas culturas in Clainduna scilicet Medhell et Prettestorn quas clamauerunt aduersum me de dono auie mee et patris mei Hanc concessionem et donacionem et confirmacionem feci ego voluntate et assensu Roberti fratris mei et consilio liberorum hominum meorum et super altare beate Marie in prefata ecclesia Oseneie optuli et corpus meum in eadem sepeliendum post obitum meum deuoui Quare volo ut sepedicta ecclesia et canonici omnia prenominata habeant et teneant in perpetuum ita libere et quiete ab omni seruicio quod ad me uel heredes meos pertinet sicut aliquis predecessorum meorum ea liberius et quiecius tenuit quando erant in dominio suo hiis testibus Roberto fratre meo Roberto de Witefeld tunc vicecomite Oxeneford hugone filio Willelmi Stephano de Hamton Willelmo de Caisnei Roberto filio Radulphi Rogero fratre suo Willelmo de Maisnilhermer Ricardo clerico Lamberto de Oxenefordia Willelmo fratre Anketil thoma filio Eilrich Willelmo filio Sueting Gaufrido clerico Gocelino filio Savare Leofwino Coch Philippo clerico Roberto Coco Willelmo de Sanwiz Gilberto Portier Daniele Hugone de Pistrino et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter