utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02620046

Charter Number: 02620046
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1225
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Nouerit uniuersitas fidelium quod cum inter R Abbatem et Conuentum Oseneye et S Priorem et Conuentum sancte Fridesuide mote fuissent multe lites coram iudicibus a sede apostolica delegatis et eciam coram arbitris de communi consensu parcium electis viz Archidiacono Wygorn et coarbitris suis super decimis feni omnium pratorum de feodo de Hedendona extra curiam Oseneye versus occidentem iacencium et super decimis feni istorum pratorum Northam Pitmede Halkewere Brademore et super decimis bladi et feni Andree de Couele et super decimis bladi de tota illa porcione culture iacentis ultra Hospitale sancti Bartholomei versus orientem que fuit communis pastura de Couele et super decimis bladi et feni Prioris et Conuentus sancte Fridesuide in Cudeslawe obuencionibus oblacionibus et aliis parochialibus prouentibus seruientum suorum ibidem degencium et super decimis bladi et feni dimidie hyde Prioris que fuit Henrici Beaufiz in Thumele obuencionibus oblacionibus minutis decimis et parochiali sequela hominum suorum ibidem degencium decimis culture que dicitur Brademore Berewes decimis culture que dicitur Giberis grauamine quod euenit per augmentatum redditum de Langene carta Eldredi Regis et illis aliis instrumentis per que ecclesia sancte Marie Magdalene vel aliquid in ea sive decime de Northam uendicari possint a Canonicis sancte Fridesuide renunciacione usus talium instrumentorum periurio eorundem Canonicorum et super decimis molendinorum molencium bladum in curia Oseneye et omnium officinarum que site sunt ultra veterem cursum illius aque que vocatur Heldhee versus occidentem et super omnibus obuencionibus et aliis parochialibus prouentibus seruiencium in eisdem officinis degencium et super decimis tam bladi quam feni de Middelhait obuencionibus et aliis parochialibus prouentibus seruientum et aliorum hominum ibidem degencium et super decimis tocius culture que iacet super stratam regiam uicinam culture de Winterbroc vsque ad Hospitale sancti Bartholomei et super processionibus ecclesiarum sancti Georgii et sancte Marie Magdalene in die Ascensionis Domini et super decimis feni et molendinorum et piscarie Roberti Hulc et super decimis omnium terrarum cultarum de feudo de Hedendona ex parte occidentali aque de Charwelle exceptis culturis de Northam Berecroft et terris cultis infra limites sancte Marie Magdalene Tandem per magistros Robertum Officialem Linc et Archidiaconum eiusdem loci et A Archidiaconum Oxon mediatores omnes dicte controuersie amicabiliter sopite sunt imperpetuum hoc modo viz quod pro bono pacis perpetue dicti Abbas et Conuentus Oseneye concesserunt dictis Priori et Conuentui sancte Frideswithe omnes decimas bladi et feni quas percipere consueuerunt de hida Prioris in Thumele et eciam omnes minutas decimas et decimas feni de Pitmede et de Halcwere et decimas feni de Brademore cum eas adquisierint et medietatem decimarum feni de Wyueleseye Et dicti Prior et Conuentus sancte Fridesuide concesserunt dictis Abbati et Conuentui Oseneye ut pacifice possideant omnes decimas omnium pratorum de feudo de Hedendona extra curiam Oseneye versus occidentem et ut pacifice gaudeant decimis feni de Northam omnem querelam imperpetuum super decimis remittentes eisdem Abbati et Conuentui prius motam Si vero pratellum quod dicitur Linch fuerit appendicium de Northam vel Halcwere eius partis sit appendicium illud ad quod spectat et pratum cuius est appendicium si neutrius est appendicium diuidatur inter partes Et concesserunt eisdem Canonici sancte Frideswithe alteram medietatem feni de Wyueleseye cuius prati decime communibus consiliis et expensis debent adquiri et colligi Insuper decime feni Andree de Couele plene et pacifice soluentur Abbati et Conuentui Oseneye similiter et decime feni et molendinorum et piscarie Roberti Hulc quamdiu racione tenementi illius parochianus de Cudlintona extiterit Si autem post decessum eiusdem Roberti Canonici sancte Frideswithe uoluerint in manu propria illud molendinum cum pertinenciis tenere erit de dictis decimis sicut ius dictauerit Ceteras vero peticiones et querelas super rebus aliis superius nominatis et super mutuis peticionibus pene quinquaginta marcarum et super peticionibus expensarum racione litium motarum factarum ambe partes sibi inuicem remiserunt imperpetuum transaccionibus tamen et composicionibus super insula de Langeneya et super ecclesia sancte Marie Magdalene olim inter partes confectis per omnes articulos suos in suo vigore manentibus Canonici eciam sancte Frideswithe plenam restitucionem cuiusdam redditus nouem denariorum de terra quondam Syred in parochia sancte Marie Magdalene eidem ecclesie facient et Canonici Oseneye accionem suam remiserunt et querelam super illo redditu motam Consensit eciam utraque pars quod cassetur et cancelletur compromissio inter se inuicem facta super dictis rebus et renunciatum est impetratis quantum ad eas controuversias et res que superius nominate sunt Promiserunt autem dicti Abbas Oseneye et Prior sancte Frideswithe pro se ipsis et Canonicis inspectis sancrosanctis quod bona fide et sine omni fraude hanc composicionem in omnibus obseruabunt et nunquam aliquid in eius preiudicium machinabuntur Acta sunt hec Anno Incarnacionis Domini mccxxv xi Kal Iunii in Capella sancti Nicholai apud Oseneyam Et ut rata imperpetuum hec omnia perseuerent signata sunt sigillis ambarum domorum et dictorum Abbatis Prioris pariter et sigillis venerabilium Archidiaconorum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter