utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02620047

Charter
Charter Number: 02620047
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1233 - 1234
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Hec est conuencio facta inter dominum Ricardum abbatem et conuentum Oseneye ex una parte et dominam Priorissam et conuentum de Litlemore ex altera uidelicet quod cum dicti abbas et conuentus traxissent eas in causam coram iudicibus a domino papa delegatis super decimis feni de prato earum quod est inter curiam Oseneye et Hengsteseye et vocatur Snelleseye tandem amicabiliter concesserunt eis dicti canonici dictas decimas pro duobus solidis annuatim nomine firme de ipsis in perpetuum tenend in duobus anni terminis eis soluendis scilicet ad Pascha xii denarios et ad festum sancti Michaelis xii denarios et ne processu temporis possit super eisdem decimis aliqua contencio vel questio oboriri vel quod actum est super eisdem decimis inter partes in dubium deuocari siue aliquo modo infirmari confectum est presens scriptum cuius pars signata sigillo dictorum canonicorum residet penes dictam Priorissam et conuentum et altera pars signata signis earundem penes dictos canonicos Predicti eciam Abbas et conuentus prefatas decimas tanquam suas sumptibus propriis defendent pro seipsis et pro supradictis sanctimonialibus Acta sunt hec apud Abbendonam in maiori ecclesia in crastino Purificacionis beate uirginis anno ab Incarnacione millesimo ducentesimo uicesimo tercio
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter