utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02620049

Charter
Charter Number: 02620049
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Verdict
Date: 1223 - 1224
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus [] Robertus miseracione diuina abbas et Osbertus prior Abbendone sempiternam in domino salutem Ad uniuersitatis vestre noticiam uolumus peruenire nos mandatum domini pape in hec uerba suscepisse [] Huius igitur auctoritate mandati Abbate Rading coniudice nostro se ad totam causam excusante que mota fuit inter Ricardum Abbatem et conuentum Oseneye ex una parte et Henricum filium Simeonis Philippum Molendinarium Simonem Balehorn Iordanum Rufum Willelmum Bere Oriotam relictam Oeyn Agnetem relictam Iohannis Burewald Iohannem Pady Ricardum de Stockwell Aluredum de Elmele Robertum Oen Andream Halegod Milonem Pistorem ex altera Abbate et conuentu Oseneye per procuratores Philippo Molendinario Simone Balehorn et Iordano Ruffo in propriis personis [] prenominatis similiter per procuratores in presentia nostra constitutis lite super decimis feni predictorum hominum scilicet pratorum que iacent extra curiam Oseneye uersus occidentem contestata et testibus ad probandam intencionem Abbatis Oseneye et conuentus coram nobis productis et examinatis iuris ordine circa publicacionem attestacionum dictorum testium productarum et parcium disputacionem per omnia obseruato cum nobis de causa liqueret renunciacionibus produccionum testium et allegacionum hinc inde factis cum plene et sufficienter probatum fuisset per uiros fide dignos quod dicta prata predictorum locorum Oxonie sint de parochia ecclesie sue sancti Georgii siue sancte Marie Magdalene que spectat ad eandem ecclesiam sancti Georgii et nichil esset probatum in contrarium Inuocata spiritus sancti gratia decimas feni predictorum pratorum petitas consilio uirorum prudentum et iuris peritorum nobis assidencium dictos aduersarios presentes et dictorum aduersariorum absencium procuratores nomine eorundem absencium ad soluendas decimas feni predictorum pratorum illorum iure parochiali in perpetuum abbati et conuentui Oseneye per sententiam diffinitiuam adiudicauimus insuper predictos aduersarios in expensas racionabiles sepedictis abbati et conuentui condempnantes In huius autem rei robur et testimonium presenti pagine sigilla nostra apponere dignum duximus Acta sunt hec in capella sancti Nicholai de Abbendona mense Marcio anno Incarnacionis dominice millesimo ducentesimo vicesimo tertio
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter