utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02620068

Charter
Charter Number: 02620068
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1227 - 1228
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Composicio inter nos et domum sancte Frideswythe super decimis molendini Hulc cum pertinenciis Notum sit omnibus quod cum inter dominum Ricardum abbatem et conuentum Oseneye ex una parte et dominum Simonem priorem et conuentum sancte Frideswithe ex altera verteretur controuersia super decimis molendinorum eorundem canonicorum sancte Frideswithe que tenuit Robertus Hulc in uilla de Water Etona et super decimis feni prati ad eadem molendina pertinentis et super decimis piscarie ad ipsa molendina spectantis cum ille articulus super eisdem molendinis et decimis in composicione inita inter predictas partes super decimis feni et aliis remansisset indeterminatus tandem consenserunt unanimiter in magistrum Rogerum de Cantelupo et magistrum H de Bosco ut per eos eadem questio determinaretur Tandem lis et controuersia coram eis mota in hunc modum amicabiliter conquieuit uidelicet quod dicti canonici sancte Frideswithe nomine decimarum ecclesie de Cudelintona soluent pro prefatis decimis canonicis Oseneye duos solidos annuatim ad festum sancti Michaelis Si vero contigerit quod dicti canonici sancte Frideswithe dicta molendina aliis quibuscunque tradiderint tunc qui receperint illa molendina dum tenuerint soluent decimas de predictis molendinis prato et piscaria dictis canonicis Oseneye canonicis sancte Frideswithe interim a prestacione dictorum duorum solidorum liberatis Si vero eadem molendina cum pertinenciis ad se resumpserint currat prefata solucio dictorum duorum solidorum sicut prius ita quod nichil amplius nomine decimarum ab eis quamdiu in manibus suis tenuerint exigi possit Concesserunt eciam canonici sancte Frideswithe quod seruientes eorum in predictis molendinis iura parochialia ad ecclesiam de Cudelintona pertinencia in cuius parochia sita sunt dicta molendina faciant sicut facere consueuerunt et debucrunt Acta sunt hec apud Sanctam Frideswitham coram prefatis magistris R et H die Mercurii proximo ante festum sancti Vincencii anno Incarnacionis Domini mccxxvli In cuius rei testimonium prefate partes una cum sigillis dictorum magistrorum presenti scripto signa sua apposuerunt hiis testibus R suppriore sancte Frideswyde Elya canonico eiusdem
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter