utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02620129

Charter Number: 02620129
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Dedication
Date: 1273
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus [] Reginaldus miseracione diuina Clonensis episcopus salutem in domino sempiternam Cum ad promerenda sempiterna gaudia sanctorum suffragia sint plurimum oportuna loca sanctorum omnium pia sunt deuocione fidelium ueneranda ut dum dei amicos honoramus in terris ipsi nos amabiles reddant deo et ipsorum quodammondo uendicantes patrocinium apud ipsum quod merita nostra non optinent mereamur intercessionibus optinere Cupientes ut ecclesia gloriosissime genetricis dei semperque uirginis Marie de Magna Barthona Lincolniensis diocesis quam vice venerabilis patris Ricardi dei gratia Lincolniensis episcopi xi kal Iulii anno domini mcclxxiii una cum ipsius ecclesie altaribus dedicauimus congruis honoribus frequentetur de dei omnipotentis misericordia et beate Marie semper uirginis omniumque sanctorum meritis confidentes omnibus uere contritis et confessis qui ecclesiam supradictam singulis annis dicto die et per octauas causa deuocionis uisitauerint seu aliqua de bonis sibi a deo collatis pie impenderint subsidia caritatis quadraginta dies de iniuncta sibi penitentia uice et auctoritate dicti domini Lincolniensis episcopi misericorditer relaxauimus In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum Dat apud Magnam Bartonam die et anno pronominatis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter