utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02620151

Charter Number: 02620151
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1258
Date Type: Internal, Regnal, Feast

map View Map
Charter:
Nouerint uniuersi quod abbatem Oseneye et eiusdem loci conuentum ex una parte et dominum Walterum uicarium de Saunford ex altera videlicet quod dicti abbas et conuentus tradiderunt et dimiserunt predicto Waltero tantum ad uitam suam quedam mesuagia apud Sanford cum pertinenciis que quidem mesuagia immediate sunt coniuncta domibus que ad uicariam de Sanford pertinent ex parte australi cum curtilagio quod est uersus austrum et cum curtilagio quod est uersus orientem circa columbarium et cum eodem columbario et omnibus aliis pertinenciis pro quinque solidis annuis uel pro tribus solidis et una lampreda dictis abbati et conuentui et eorum successoribus annuatim soluendis scilicet ad Annunciacionem beate Marie xviii denarios et uig[iliam] palmarum unam lampredam uel ii solidos et ad festum sancti Michaelis xviii denarios pro omni seruicio saluo tantum dictis abbati et conuentui et eorum successoribus meliori auerio de predicto Waltero cum in fata decesserit In cuius rei testimonium utraque pars huic scripto in modum cyrographi confecto altrinsecus sigilla sua apposuerunt Dat apud Oseneyam die sancti Nicholai anno regni regis Henrici filii regis Iohannis quadragesimo tertio Hiis testibus domino Gilberto de Hyda milite et Thoma filio eius Willelmo filio Odonis Iohanne Warner Alexandro de Samford et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter