utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02620155

Charter Number: 02620155
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inquisition
Date: 1257
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Nouerint uniuersi presentes litteras visuri uel audituri quod cum abbas et conuentus Oseneye percepissent pacifice in parochia de Wottona a tempore cuius non extat memoria duas partes decimarum prouenientium de dominico de Lodewelle de honore de Wallingeford et spectantium ad ecclesiam sancti Georgii in castro Oxonie ac rector ecclesie de Wottona terciam partem decimarum de dicto dominico percepisset tamen ex habundanti et ad maiorem securitatem facta fuit inquisicio die sancti Bartholomei apostoli anno domini mcc quinquagesimo septimo super predictis decimis per uiros fidedignos et iuratos videlicet Petrum le Gygur Walterum filium Gilberti Iohannem filium Reginaldi Galfridum filium Iohannis le Wal Herueum filium Willelmi qui sacramento prestito dixerunt coram fratre Roberto le Bel canonico Oseneye Hymberto de Turre seruiente magistri Artaldi tunc rectoris ecclesie de Wottona Iohanne domino de Ludewelle Roberto de Wottona Iohanne Ermine Herueo Ermine Thoma de Foulewelle Iohanne capellano de Glimtona Iordano clerico et aliis quod abbas et conuentus Oseneye perceperunt ab antiquo duas partes decimarum prouenientium de terris subscriptis videlicet in campo occidentali de Ludewelle in australi parte gardini domini de septem acris que vocantur la Wrighedelond item de duabus acris in Hangendelonde item de duabus acris in Middelforlung proximioribus de la Grene item de una acra que uocatur Smocacre in australi parte gardini domini item de tribus acris in Langelonde item de duabus acris iuxta Longe Mede item de tribus acris ad Aluyvedene item de duabus acris in Litteledene forlunge item de quatuor acris in Rammedenesheuede item de tribus acris et dimidia in Longerammesdene item de duabus acris in Bikeweyesforlunge in orientaliori parte item de tribus acris in Litledene in orientaliori parte item de tribus acris in crofta Petri le Gygur In campo orientali de tota crofta Henrici continente tres acras item de tota pecia que uocatur Leyepeche continente tres acras excepta una acra iuxta Aylriches Mede item de duabus acris extra horreum domini in parte boreali item de quinque acris in Longe crofte item de duabus acris a la Gore desuper Littelmede item de nouem acris in Hanghedelonde item de una acra que uocatur Meyesheuedlonde item de tribus acris extendentibus se ad Rammeswelle item de tribus acris que vocantur la Gore item de sex acris in cultura que vocatur Fyfyerde item de duabus acris supra Mapeldorwellehulle item de duabus acris in Grenedichesforionge Ut autem dicta inquisitio ad perpetuam uenire possit memoriam abbas de Oseneya et magister Artaldus tunc rector ecclesie de Wottona huic scripto in modum cyrographi confecto sigilla sua apposuerunt cuius una pars residet penes abbatem et conuentum Oseneye et altera pars penes dictum Artaldum Facta fuit hec scriptura apud Oseneyam in vigilia sancti Egidij abbatis anno domini prenominato Summa acrarum lxxxviii et dimidia
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter