utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02620273

Charter Number: 02620273
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1222
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Hec est conuencio facta inter abbatem et conuentum Oseneye ex una parte et Petrum filium Ricardi de Sibbeford ex altera scilicet quod iidem abbas et conuentus tradiderunt ad feudofirmam eidem Petro dimidiam hydam terre cum pertinenciis in uilla de Sibbeford quam iidem abbas et conuentus habuerunt de dono Basilie de Tyrefeld tenend et habend ipsi Petro et heredibus suis ad feudofirmam in perpetuum libere quiete et pacifice reddendo inde annuatim undecim solidos ad duos anni terminos scilicet in festo Annunciacionis sancte Marie quinque solidos et sex denarios et in festo sancti Michaelis quinque solidos et sex denarios pro omni seruicio et demanda saluo forinseco seruicio quod ipse Petrus et heredes sui adquietabunt per omnia Pro hac autem concessione et tradicione dedit predictus Petrus predictis abbati et conuentui centum solidos de introitu Et quilibet heredum predicti Petri post eum ad eandem terram succedencium dictam terram releuabit per duas marcas argenti Si uero predictam terram cum pertinenciis dicti abbas et conuentus dicto Petro et heredibus suis warantizare noluerint et contigerit [quod] per clamium alicuius hominis qui maius ius in terra prefata se habere ostendere poterit eandem terram predictus Petrus et heredes sui retinere non ualuerint secundum predictam conuencionem facient dicti abbas et conuentus predicto Petro et heredibus suis restitucionem de predicta pecunia quam idem dedit de introitu per uisum legalium hominum sicut iustum erit Et in huius rei testimonium confectum est cyrographum inter dictos abbatem et conuentum et dictos Petrum et heredes suos apud Oseneyam anno mcc uicesimo secundo ab incarnacione domini in crastino sancti Britii in presentia domini Ricardi abbatis Oseneye et fratrum Ade de Berners et Iohannis de Alincestria et Iohannis de Rading Angeri et Henrici seruiencium de Oseneya et Walteri filii Radulfi militis et diuisum est cyrographum in duas partes quarum una residebit penes predictum Petrum et heredes suos signata sigillo predicti conuentus et altera pars residebit penes conuentum Oseneye signata sigillo predicti Petri in testimonium et robur predicte conuencionis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter