utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02620312

Charter 02620312
Charter Number: 02620312
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1249
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Nouerint [] quod ita conuenit inter Philippam Basset comitissam Warewycke ex una parte et Adam abbatem et conuentum de Oseneya ex altera anno regni regis Henrici filii regis Iohannis xxxiii duodecimo die Septembris in aula domini regis apud Oxon scilicet quod predicta comitissa concessit pro se et heredibus suis quod dictus abbas et conuentus de Osen et successores sui habeant singulis annis in perpetuum uiginti aueria intrancia cum aueriis predicte comitisse in prata de West Osen que sunt de feodo comitisse post fena falcata et adunata quamcicius dicta comitissa uel heredes sui aueria faciant apponere Et si contingat quod dicta comitissa uel heredes sui in fraude dicti abbatis et conuentus uel successorum suorum nulla aueria apponere voluerint bene licebit dicto abbati et conuentui et successoribus suis dicta viginti aueria apponere post fena falcata et adunata sicut prediuisum est Et si contingat quod aliquod dampnum in fenis dicti prati per predicta viginti aueria forte eueniat et de illo dampno fuerint imparcata dictus abbas et conuentus et sui successores illud dampnum dicte Comitisse uel heredibus suis per visum virorum legalium plenarie restaurabunt Preterea concessit dicta comitissa pro se et heredibus suis dicto abbati et conuentui et suis successoribus quod omnia clausa sua in bona pace habeant et imperpetuum teneant scilicet clausum del Hamme de feodo Doyl et de Seynt Walery retro molendinum Fulerez de Oseneya et clausum quod habent de feodo Henrici Symeon ita quod dicta Comitissa uel heredes sui nullum ius uel clamium possint inde clamare uel exigere saluo tamen dicte comitisse et heredibus suis clamio de uia impetranda per medium illud pratum ad pratum suum si ipsam uiam per legem terre possint impetrare Et propter istam conuentionem dictus abbas et conuentus remiserunt et quietum clamauerunt pro se et successoribus suis dicte comitisse et heredibus suis totum ius et clamium quod habuerunt in aliquam communam predicti prati usque ad festum sancti Michaelis pro communa dictorum viginti aueriorum Et post festum sancti Michaelis dictus abbas et conuentus et successores sui communicabunt cum omnibus aueriis suis sicut facere solebant cum aueriis comitisse in predictis pratis usque ad festum sancte Marie in Marcio quando tempus est ad defensionem faciendam Et ut [] hiis testibus domino Roberto W domino Philippo Buel domino [Bard]ulfo de Cestretone domino Nic [de] Sanford domino Rogero de [] domino Wydone [filio] Rob[erti] domino [Lau]rencio [] domino []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter