utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02620339

Charter Number: 02620339
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1236
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die sancti Michaelis in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Iohannis vicesimo coram Roberto de Lexintone Ada filio Willelmi Willelmo de Colewrthe et Willelmo de sancto Edmundo iustic[ariis] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Iohannem abbatem de Oseneya querentem per Willelmum Lyrebo positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Ricardum de Bellafago impedientem de quodam prato sub villa de Stokes quod vocatur Stokesham unde placitum warancie carte [summonitum] fuit inter eos in eadem curia et inter eundem abbatem querentem et predictum Ricardum impedientem de communi pastura campi de Perya et de libero introitu et exitu ad terras et prata dicti abbatis unde placitum fuit inter eos in eadem curia videlicet quod predictus Ricardus recognouit predictum pratum cum pertinenciis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue de Oseneya ut illud quod idem abbas et ecclesia sua predicta habent de dono predicti Ricardi et preterea idem Ricardus recognouit et concessit quod predictus abbas et successores sui habeant communiam suam in pascuis et pasturis in uiis in semitis in aquis et omnibus aliis asiamentis per totum campum de Pyrya Et quod dictus abbas habeat liberum introitum et exitum cum aueriis suis ad omnes terras et prata sua per omnes terras et prata dicti Ricardi Et idem Ricardus concessit dicto abbati et successoribus suis quod si animalia eorum inuenta fuerint in dampno manifesto quod dato vadimonio recipiant aueria sua et secundum visum virorum legalium dampnum emendar[i] faciant Et idem Ricardus et heredes sui et sui assignati warantizabunt dicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte predictum pratum cum pertinenciis et predictam communam cum libero introitu et exitu ut predictum est sicut puram et perpetuam elemosinam suam contra omnes gentes in perpetuum Et idem abbas recepit dictum Ricardum et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus que de cetero fient in ecclesia sua in perpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter