utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02620424

Charter 02620424
Charter Number: 02620424
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1237
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Viris venerabilibus et discretis domino priori et magistro scolarum Dunestapl iudicibus a domino legato delegatis Willelmus rector ecclesie de Upledecumbe salutem in domino Nouerit discretio uestra quod lis mota coram uobis auctoritate domini legati inter dominum abbatem et conuentum Oseneye ex una parte et me ex altera super duabus partibus decimarum feni proueniencium de quadam pastura que vocatur le Gare de dominico quondam domini Willelmi Mauduth in parochia de Upledecumbe quas dicti abbas et conuentus a me petebant sub hac forma conquieuit scilicet quod predicti abbas et conuentus libere et quiete et sine quolibet inpedimento quantum in me est habebunt dictas decimas quocienscunque ex predicta pastura decime feni proueniunt quociens uero pastura fuerit habebunt decimas ratione pasture secundum quod prius habuerunt et in signum possessionis perceptarum decimarum feni eis soluam quandam portionem feni pro tempore preterito subiciens me iurisdiccioni uestre ad compellendum me quociens opus fuerit per censuram ecclesiasticam ad obseruationem huius composicionis Et in huius rei testimonium has litteras meas patentes uobis transmitto Facta autem fuit hec composicio ab incarnatione domini anno domini mccxxx septimo in crastino sancti Nicholai apud Oseneyam Valeatis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter