utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02620473

Charter 02620473
Charter Number: 02620473
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1248
Date Type: Internal, Regnal, Feast

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Rading a die sancti Iohannis Baptiste in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Iohannis tricesimo secundo coram Rogero de Turkelby Gilberto de Prestone magistro Simone de Wautone et Iohanne de Cobbeam iustic itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum filium Rogeri de Lewes petentem et Iohannem abbatem de Oseneya quem Hugo le Freke vocavit ad warantum et qui ei warantizavit de uno mesuagio cum pertinentiis in Lewes Unde assisa mortis antecessorum summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Robertus recognovit predictum mesuagium cum pertinenciis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue de Oseneya Et pro hac recognicione fine et concordia idem abbas concessit predicto Roberto quandam croftam cum pertinenciis que est de pertinenciis predicti mesuagii scilicet illam croftam que iacet iuxta terram que fuit Gileberti de La Grene habend et tenend eidem Roberto et heredibus suis de predicto abbate et successoribus suis et ecclesia sua predicta in perpetuum reddendo inde per annum decem denarios ad duos terminos scilicet ad festum sancti Michaelis medietatem et alteram medietatem ad festum beate Marie in Martio pro omni seruicio et exactione Et preterea idem abbas ad petitionem predicti Roberti concessit predicto Hugoni predictum mesuagium cum pertinenciis excepta predicta crofta tenend eidem Hugoni de predicto abbate et successoribus suis et ecclesia sua predicta tota uita ipsius Hugonis reddendo inde per annum decem denarios ad predictos terminos pro omni seruicio et exaccione Et post decessum ipsius Hugonis predictum mesuagium cum pertinenciis excepta predicta crofta sicut predictum est reuertetur ad predictum Robertum et heredes suos quiete tenend de predicto abbate et successoribus suis et ecclesia sua predicta per seruicium decem denariorum per annum per quod predictus Hugo predictum mesuagium in uita sua tenuit inperpetuum Et preterea idem Robertus dedit predicto abbati duas marcas argenti
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter